- DEPOSITIONIS in Academiis Ritus
- DEPOSITIONIS in Academiis RitusFuit antiquissimis iam temporibus moris, eos, qui in disciplinam Philosophorum se darent, certis quibusdam ritibus officii admonere, et velut initiare. Quo spectabat Pythagoraeorum ἐχεμυθία: Cavilli et Indibria auditorum, quibus Sophistarum tempore Studiosi novitii excipiebantur, apud Eunap. in Sophistis: λοῦτρον inprimis, i. e. Balneum Atheniensium, quod Nazianzen. vocat Νόμον Α᾿ττικὸν καὶ παιδιὰν σπουδῇ ςύμμικτον, Legem Attican et ludum serium et describit Orat. in laudem Basilii Mag. verba Latine sic habent: Primûm, inquit, de initiando loquens, apud eorum aliquem, qui priores ipsum (iuvenem nempe peregrinum accedentem) arripuerint, hospitio accipitur, vel amicorum, vel propinquorum, vel qui eiusdem sunt patriae, vel qui artem Sophisticae apprime callent, ac lucra Magistris conciliant etc. Deinde a quovis volente cavillis lacessitur; quod quidem, ni fallor, eo faciunt, ut novitiorum fastum et superbiam retundant atque a principio ipsos in potestatem redigant. Lacessitur autem ab aliis impudentius atque audacius, ab aliis eruditius, prout ille vel rusticis et ineptis moribus, vel urbanitate fuerit praeditus. Atque id ignaris quidem terribile atque inhumanum videtur: iis autem periucundum suavitatisqueve plenum, quibus non ignota est ea consuetudo. Plus enim terroris habet haec minarum ostentatio, quam res ipsa. Tum per forum ad Balneum cum pompa deducitur. Pompa autem hoc modo se habet: Qui deducendi iuvenis munere funguntur, ordine dispositi atque aequis spatiis distributi bini eum ad balneum antecedunt. Cum autem propius accesserint, quasi fanatico furore correpti clamorem ingentem tollentes, (hic autem clamor iubet, ut ulterius progredi desinant --- tamquam eos Balneum minime admittat simulqueve fores pulsantes et iuvenem strepitu perterrentes, ac deinde introeundi ipsi potestatem facientes, ita de mum eum in libertatem asserunt, atque a balneo redeuntem deinceps ut aequalem ac socium accipiunt. Atque hoc ipsis est totius ceremoniae iucundissimum, nimirum ab his qui molestiam exhibent, quamprimum liberari. Solus autem fere ex omnibus, qui studiorum causâ Athenas veniebant, communi hac lege solutus fuit Basil. quod maiorem honorem, quam novitii conditio ferre videbatur, iam consecutus esse crederetur: de quo ita sonat tetrastichon Theod. Prodr.Καὶ ναὶ τὸ λοῦτρον τοῖς Α᾿θήνῃ???ι ξένοιςΩ῾ς πλῆκτρον, ὡς φόβητρον, ὡς καινὴ θέα.Α᾿λλ᾿ ἄχρι ταῦτα τȏυ ςοφοῦ Βα???ιλιουΜόνου φυγόντος τοὺς νεηλύδων νόμουςIngens Athenis hospites ex balneoTimor obsidebat, et novo spectaculo.At, inperito et moribus laudabili,Huilis Basilio solvitur legis rigor.Esseni quoque, qui vel soli Philosophorum nomine digni apud Iudaeos fuêre, non statim, sed postquam foris Anno integro iisdem vixêre moribus, discipulos suscepêrunt. Imo nec postquam recepti erant, cum illis vivere poterant, nisi duobus aliis Annis patientiae signa dedissent, Porphyr. apud Euseb. προπ. l. 8. c. 1. Transiit ritus, per reliquorum saeculorum seriem, ad nostram usque aetatem, et in Germaniae inprimis Helvetiaeque Academiis, sub Depositionis nomine, laudabiliter viget. Cuius finis ususqueve: ut sit quaedam initiatio, per quam cooptentur in collegium hospites, quo privilegiorum et immunitatum fiant participes: ut sit examen ac exploratio ingenii et morum: ut novitiorum fastus ac φιλαυτία excutiatur: ut sit simulacrum patientiae ab eruditis usurpandae: utque variis symbolis Hieroglyphicis officii initiandus admoneatur et ad alacritatem in tuenda professione inflammetur. Abusus tamen effecit, ut in Italia, Hispania, Gallia, Anglia amplius non frequentetur, e Belgio quoque exulare hic ritus iussus sit: quem descriptum pluribus vide apud Olympiod; iudicium de eo Lutheri apud Zeiller. Ep. 246. laudes apud Hoffm. Orat. de laude Depositionis, Ioh. Volck. Bechman. de Privilegiis Studiosorum, quibus adde Limnaeum Enucl. l. 4. c. 69. In Communione vero Romana, Depositio, poena est Ecclesiastica, quâ Clerici gradu suo eiciuntur, vel suspenduntur, degradatione minor, in Vita Lud. Pii A. C. 818. alibiqueve, vide supra Degradatio. Item, dies obitus, quo mortuus terrae mandatur, vel quo quis vitam deponit; cuius appellationis causam fuse explicat Ambros. Serm. 70. Vetus Inscr. Eborae, apud Resend. Depositio Pauli, famulus Dei vixit annos L. et uno requievit in pace D. III. Id. Martias aera DLXXXII. Atque hinc dies obitus anniversarius, apud Ioh. Episc. Abrinc. de Offic. Eccl. in specie vero festum S. Ioh. Evangelistae, quae vulgo appellatur Depositio, quia locum sepulturae vivus intravit, et ita se ipsum deposuit, Durand. l. 7. c. 1. n. 19. vide quoque infra in voce Dies.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.